monumenta.ch > Augustinus > 21
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 14, XX <<<     >>> XXII

Caput XXI

1 Absit itaque, ut credamus illos coniuges in paradiso constitutos per hanc libidinem, de qua erubescendo eadem membra texerunt, impleturos fuisse quod in sua benedictione Deus dixit: "Crescite et multiplicamini et replete terram."
Post peccatum quippe orta est haec libido; post peccatum eam natura non inpudens amissa potestate, cui corpus ex omni parte serviebat, sensit adtendit, erubuit operuit.
2 Illa vero benedictio nuptiarum, ut coniugati crescerent et multiplicarentur et implerent terram, quamvis et in delinquentibus manserit, tamen antequam delinquerent data est, ut cognosceretur procreationem filiorum ad gloriam conubii, non ad poenam pertinere peccati.
3 Sed nunc homines, profecto illius quae in paradiso fuit felicitatis ignari, nisi per hoc, quod experti sunt, id est per libidinem, de qua videmus etiam ipsam honestatem erubescere nuptiarum, non potuisse gigni filios opinantur, alii scripturas divinas, ubi legitur post peccatum puduisse nuditatis et pudenda esse contecta, prorsus non accipientes, sed infideliter inridentes; alii vero quamvis eas accipiant et honorent, illud tamen quod dictum est: "Crescite et multiplicamini," non secundum carnalem fecunditatem volunt intellegi, quia et secundum animam legitur tale aliquid dictum: "Multiplicabis me in anima mea in virtute," ut id, quod in genesi sequitur: "Et implete terram et dominamini eius," terram intellegant carnem, quam praesentia sua implet anima eiusque maxime dominatur, cum in virtute multiplicatur; carnales autem fetus sine libidine, quae post peccatum exorta inspecta, confusa velata est, nec tunc nasci potuisse, sicut neque nunc possunt, nec in paradiso futuros fuisse, sed foris, sicut et factum est.
4 Nam postea quam inde dimissi sunt, ad gignendos filios coierunt eosque genuerunt.